monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, XX <<<     >>> XXII

Caput XXI

1 Ceteri post Salomonem reges Hebraeorum vix inveniuntur per aliqua aenigmata dictorum suorum rerumve gestarum, quod ad Christum et ecclesiam pertineat, prophetasse, sive in Iuda sive in Israel. Sic enim appellatae sunt illius populi partes, ex quo propter Salomonis offensam tempore filii eius Roboam, qui patri successit in regnum, Deo vindicante divisus est.
2 Proinde tribus decem, quas accepit Hieroboam, servus Salomonis, rex eis in Samaria constitutus, proprie vocabantur Israel, quamvis hoc universi illius populi nomen esset. Duabus vero tribubus, Iudae scilicet et Beniamin, quae propter David, ne penitus regnum stirpis eius fuisset eradicatum, remanserant subiacentes civitati Hierusalem, Iudae nomen fuit, quia ipsa erat tribus unde David.
3 Beniamin vero tribus altera ad idem regnum, sicut dixi, pertinens erat, unde fuit Saul rex ante David. Sed simul istae duae tribus, ut dictum est, Iuda vocabantur, et hoc nomine discernebantur ab Israel, quod appellabantur proprie decem tribus habentes suum regem.
4 Nam tribus Levi, quoniam sacerdotalis fuit, Dei, non regum servitio mancipata, tertia decima numerabatur. Ioseph quippe unus ex duodecim filiis Israel, non unam, sicut ceteri singulas, sed duas tribus fecit, Ephraem et Manassen. Verum tamen etiam tribus Levi ad regnum Hierosolymitanum pertinebat magis, ubi erat Dei templum, cui serviebat.
5 Diviso igitur populo primus regnavit in Hierusalem Roboam, rex Iuda, filius Salomonis, et in Samaria Hieroboam, rex Israel, servus Salomonis. Et cum voluisset Roboam tamquam tyrannidem divisae illius partis bello persequi, prohibitus est populus pugnare cum fratribus suis dicente Deo per prophetam se hoc fecisse.
6 Unde apparuit nullum in ea re vel regis Israel vel populi fuisse peccatum, sed voluntatem Dei vindicantis impletam. Qua cognita pars utraque inter se pacata conquievit; non enim religionis, sed regni fuerat facta divisio.